- ARCHILOCHUS
- ARCHILOCHUSPoeta Parius, persecutus est Lycamben Socerum suum, quod ei filiam pactam, nomine Neobulen, alteri collocaverat, eumque ad laqueum ob Iamborum petulantiam in eum scriptorum compulit. Horat. de Arte v. 79.Archilochum propriô rabies armavit Iambô.Idem Epod. Od. 6. v. 13.Qualis Lycambae spretus infido gener.Et l. 1. Ep. 19. v. 23.-- --- Parios ego primus IambosOstendi Latio, numeros, animosque secutusArchilochi, non res, et agentia verba Lycamben.Ovid. in Ibin, v. 52.Tincta Lycambeô sanguine tela madent.Quinctilian, l. 10. c. 1. Archilochus primus inter eos, qui Iambos scripsêre: summa in eo vis, elegantes sane, vibrantesque sententiae; plurimum sanguinis, et nervorum, etc. Emicuit regnante Romulô, ut ait Cicer. in Tusculanis, init. Huius libros, ob inverecundiam et obscenitatem, Lacedaemonii ex urbe tolli iusserunt, auctoremque eorum in exilium misêre. Postremo a quodam, cui nomen Coraci, in bello interfectus fuit; cuius interfectores Delphis arguit Apollo, ob clarissimum eius ingenium. Herodot. Clio, sel l. 1. Clem. Alex. Strom. Cyrill. l. 1. contra Iulian. Tatian. congra gentiles: Cicer. loc. cit. C. nepos; apud A. Gellium, l. 17. c. 21. Plin. l. 7. c. 29. Item Poeta Lacedaemonius, qui Romaefloruit, reguante Tullô Hostiliô. Item Nestoris fil. qui pattem in expeditione Troiana secutus a Memnone interfectus est. Homer. Il. ss. v. 823. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.